BENVENUTO   |   Login   |   Registrati   |

ESAMI DI STATO 2011/ Maturità, seconda prova, Liceo classico, versione dal latino, le tracce ufficiali del Ministero

Immagine d'archivio Immagine d'archivio

Quaeris quare virtus nullo egeat? Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia; nihil non illi magnum est quod satis. Ab hoc discede iudicio: non pietas constabit, non fides; multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis quae mala vocantur, multa inpendenda ex iis quibus indulgemus tamquam bonis. Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; perit magnanimitas, quae non potest eminere nisi omnia velut minuta contempsit quae pro maximis vulgus optat; perit gratia et relatio gratiae si timemus laborem, si quicquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus.

Seneca

© Riproduzione Riservata.