ESAMI DI STATO 2011/ Maturità, seconda prova, Liceo classico, versione dal latino, le tracce ufficiali del Ministero

- La Redazione

La versione dal latino per gli studenti del Liceo classico è un brano di Seneca, Il vero bene è la virtù. Annunciata a tempo di record ancora prima che venissero aperte le buste

studentessa_appuntiR400 Foto Imagoeconomica

Annunciata a tempo di record, anzi ancor prima che suonasse la campanella ufficiale delle 8 e 30, la versione dal latino per gli studenti del Liceo classico è un brano di Seneca, nome che già ieri era spuntato fuori in un fantomatico testo ufficiale del ministero rivelatosi uno scherzo. Il brano in questione si intitola “Il vero bene è la virtù”. Ecco la traccia ufficiale del ministero.

Il vero bene è la virtù

Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet quod honestum est; nam si ullum aliud existimat, primum male de providentia iudicat, quia multa incommoda iustis viris accidunt, et quia quidquid nobis dedit breve est et exiguum si compares mundi totius aevo. Ex hac deploratione nascitur ut ingrati divinorum interpretes simus: querimur quod non semper, quod et pauca nobis et incerta et abitura contingant. Inde est quod nec vivere nec mori volumus: vitae nos odium tenet, timor mortis. Natat omne consilium nec implere nos ulla felicitas potest. Causa autem est quod non pervenimus ad illud bonum immensum et insuperabile ubi necesse est resistat voluntas nostra quia ultra summum non est locus.

Quaeris quare virtus nullo egeat? Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia; nihil non illi magnum est quod satis. Ab hoc discede iudicio: non pietas constabit, non fides; multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis quae mala vocantur, multa inpendenda ex iis quibus indulgemus tamquam bonis. Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; perit magnanimitas, quae non potest eminere nisi omnia velut minuta contempsit quae pro maximis vulgus optat; perit gratia et relatio gratiae si timemus laborem, si quicquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus.

Seneca







© RIPRODUZIONE RISERVATA

I commenti dei lettori

Ultime notizie di Seconda prova maturità

Ultime notizie